monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXIV <<<     >>> XXVI

Caput XXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie vivendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo daretur (neque enim eis praedicator Deus vel angeli defuerunt), sed ipsius quoque legis temporibus, quamvis in figuris rerum spiritalium habere videretur promissa carnalia, propter quod vetus dicitur testamentum.
2 Nam et prophetae tunc erant, per quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et ex illorum numero erat, cuius tam magnam divinamque sententiam de boni humani fine paulo ante commemoravi: Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
3 In quo plane psalmo duorum testamentorum, quae dicuntur vetus et novum, satis est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones, cum eas impiis abundare perspiceret, dicit pedes suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tamquam frustra Deo ipse servisset, cum ea felicitate, quam de illo expectabat, contemptores eius florere perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, volentem cur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium Dei et intellegeret in novissima eorum, qui felices videbantur erranti.
4 Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum tamquam somnium evigilantis, qui se repente invenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum.
5 Et quoniam in hac terra vel in civitate terrena magni sibi videbantur: "Domine", inquit, "in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges." Quid huic tamen utile fuerit etiam ipsa terrena non nisi ab uno vero Deo quaerere, in cuius potestate sunt omnia, satis ostendit ubi ait: "Velut pecus factus sum apud te, et ego semper tecum." Velut pecus dixit utique "non intellegens." "Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi cum impiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare cernerem, putavi me incassum tibi servisse, quando et illi haec haberent, qui tibi servire noluissent. Tamen ego semper tecum, quia etiam in talium rerum desiderio deos alios non quaesivi." Ac per hoc sequitur: "Tenuisti manum dexterae meae, in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria adsumpsisti me"; tamquam ad sinistram cuncta illa pertineant, quae abundare apud impios cum vidisset paene conlapsus est. "Quid enim mihi est", inquit, "in caelo, et a te quid volui super terram?" Reprehendit se ipsum iusteque sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet in caelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem et quodam modo luteam felicitatem a suo Deo quaesivit in terra. "Defecit", inquit, "cor meum et caro mea, Deus cordis mei", defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio psalmo dicitur: "Desiderat et deficit anima mea in atria Domini"; item in alio: "Defecit in salutare tuum anima mea." Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et carne deficiente, non subiecit: Deus cordis et carnis meae, sed Deus cordis mei.
6 Per cor quippe caro mundatur. Unde dicit Dominus: "Mundate, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt." Partem deinde suam dicit ipsum Deum, non aliquid ab eo, sed ipsum. "Deus", inquit, "cordis mei, et pars mea Deus in saecula;" quod inter multa, quae ab hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. "Quia ecce", inquit, "qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te", hoc est, qui multorum deorum vult esse prostibulum.
7 Unde sequitur illud, propter quod et cetera de eodem psalmo dicenda visa sunt: "Mihi autem adhaerere Deo bonum est", non longe ire, non per plurima fornicari. Adhaerere autem Deo tunc perfectum erit, cum totum, quod liberandum est, fuerit liberatum. Nunc vero fit illud, quod sequitur: "Ponere in Deo spem meam. Spes enim quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid et sperat?" ait apostolus. "Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus." In hac autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus nos quoque pro modulo nostro angeli Dei, id est nuntii eius, adnuntiantes eius voluntatem et gloriam gratiamque laudantes.
8 Unde cum dixisset: "Ponere in Deo spem meam, ut adnuntiem", inquit, "omnes laudes tuas in portis filiae Sion." Haec est gloriosissima civitas Dei; haec unum Deum novit et colit; hanc angeli sancti adnuntiaverunt, qui nos ad eius societatem invitaverunt civesque suos in illa esse voluerunt; quibus non placet ut eos colamus tamquam nostros deos, sed cum eis et illorum et nostrum Deum; nec eis sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium simus Deo.
9 Nullo itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione considerat, omnes inmortales beati, qui nobis non invident (neque enim si inviderent, essent beati), sed potius nos diligunt, ut et nos cum ipsis beati simus, plus nobis favent, plus adiuvant, quando unum Deum cum illis colimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacrificia coleremus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXIV <<<     >>> XXVI
monumenta.ch > Augustinus > 25